monumenta.ch > Isidorus > bnf13027.81 > sbsMin.43.141v > bnfGrec107.805 > sectio 7 > sectio 52 > sectio 5 > sectio 2 > sectio 7 > bnfGrec107.117 > bnf10439.175 v > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 56
Et quomodo aquila quae regina est avium certo tempore amittit pilos, et remanet implumis: sic etiam Israel deponat omnem gloriam suam, qua ante fuerat circumdatus, et plangat filios, hostium subditos potestati. Quod autem aquila certo tempore soleat amittere plumas, et in Psalterio scriptum est: Innovabitur ut aquilae senectus tua . Et Comicus in Heautontimorumeno: Visa est, inquit vere quod dici solet aquilae senectus (Terent. . Si autem voluerimus hoc ipsum et de praesenti tempore Iudaicae eversionis accipere, videbimus omnem gratiam, qua quondam apud Deum floruit, ab eis penitus recessisse. Ubi est enim propheta? ubi doctor Legis? ubi Angelorum praesidia? ubi contra plures a paucis insperata victoria? Decalvata est Ierusalem quae omnem comam pristinae gloriae perdidit , et filii eius qui clamaverunt contra Dominum, crucifige, crucifige eum , in captivitatem ducti sunt.